Mense autem sexto missus est Gabriel in Nazareth ad Mariam virginem desponsatam Joseph. Cumque, ea salutata, dixisset eam parituram Jesum, Filium Altissimi, quaesissetque quomodo hoc fieret, cum se non cognituram virum in animo vovisset, nisi aliter Deus disponeret; angelus addidit non de viro, sed opere Spiritus sancti concepturam, et etiam concepisse cognatam suam Elisabeth sibi indicavit. Permistae enim erant sacerdotalis tribus et regia. Nam et Aaron uxorem habuit de Juda Elisabeth sororem Naasson et Joiada pontifex Jochabed filiam regis Joram. Et ait Maria: Fiat mihi secundum verbum tuum. Et statim conceptus est Christus de Virgine, plenus homo in anima, et carne, ita tamen, quod lineamenta corporis et membrorum visibus discerni non possent. Creditur autem conceptus octo Kalendas Aprilis, et, revolutis triginti tribus annis, eadem die mortuus est.